- CANCELLATAE Fores
- CANCELLATAE Foresquae alias Reticulatae, Graece δικιυωταὶ, solidis foribus, praecipue in prima ianua, apud Veteres praeponi solitae sunt. Vetus Scholiastes Aristophanis ad illud, Κλεῖε πηκτὰ δωμάτων πρὸς τὰς ἔμπροςθεν τῶ θυρῶν ἱςαμένας κιγκλίδας, πηκτὰς τὰς ςθύρας εἰπε, διὰ τὸ δἰ ὅλου ἀσφαλίζειν καὶ ἀπικλείειν τὰς ὄψεις,, Praeter stantes ante ianuam cancellos, solidas fores dixit, quo sic omnino visus excluderetur. Nempe visum transmittunt istiusmodi fenestrae, ut Nonius vocat, h. e. cancelli vel fenestrae opere reticulatô factae, ςθυείδες δεδικτυωμεν´αι, 1. Reg. c. 1. v. 2. quamvis obscurum et incertum: hinc transluctdae fores Cassiodoro, et perlucentes transennae Paulino dictae. Quare ad arcendum penitus visum ipsas fores solidas addi necesse. Hinc iunxit utrasque Tertullian. Ianuarum cancellorumque potestates, τοὺς ἐπὶ ςθυρῶν καὶ ἐπὶ κιγκλίδων, Ianitores et Cancellarios, i. e. ostiarios: qua de re mox plura. Muniebantur autem istiusmodi fores, serâ vel vecte seu repagulô ligneô, Graece μοχλῶ, coque unicô: unde velut singulare quid de foribus quibusdam du plici claustrô obseratis, notatur Polybio l. 5. Συνέβαινε δὲ τὰς ςθύρας εἶναι δικτυωτὰς διγφανεῖς, ἀποκλειομεν´ας δὲ διττοῖς μοχλοῖς, Accidit autem, ut fores essent cancellatae et translucentes, ac duabus seris clausae. Vide supra in voce Balanus, et passim alibi. Ab aedibus in Circum trausiêre Cancelli, ubi fores carcerum cancellatae itidem erant seu reticulatô opere factae: cuiusmodi cancelli, signô datô, funibus demittebantur ac laxabantur. Tzetzes, τὴν τρώτην βαλβίδα, τὴν ἀφετηείαν, τὸ κάγκελλον χάτας καὶ ἀνλιξας διὰ τῆς μηείνθου ἢ χοινίου. Cassiodorus, Ostia ab Hermulis, funibus demissis, subitâ aequalitate panduntur. Vide infra in voce Hermulae. Cum, ante aedificatos carceres, non nisi funiculus praetenderetur, cohibendis et in aequo limite continendis equis etc, Qua de re vide hîc passim, plura vero apud Salmas. ad Solin. p. 922. et seqq. Sed et Podium in Circo cancellatum fuisle, discimus ex ovidio, l. 3. Amor. El. 2. v. 63.Si pendent tibi crura: potes, si forte iuvabit,Cancellis primos inseruisse pedes.Puella spectabat in subselliis podio proximis, quam proin crura pendula sustinere immissis in Cancellos podii pedibus, iuber Poeta. Idem ibid. etc. plura hîc infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.